

Liber Job*
Caput 5: Versus 17
Increpationem ergo Domini ne reprobes.[Ibid.]Reprobat qui se injuste pati conqueritur. Eliphaz ergo putans Job pro purgatione percuti, non probatione fortitudinis, quia Job libere loquitur, causas suae percussionis quaerens, putat eum increpationem Domini reprobare. Sic haeretici quod recte ab Ecclesia agitur, ad malum convertunt.